Rozmiar: 15909 bajtów

- 125 -

1342. Juni 23. Liegnitz.

Die Herzoge Wenzel und Ludwig versprechen, falls bei der Ueberführung der von der Stadt Liegnitz an die breslauer Bürger Rychlo von Liegnitz und Hanco Saxo zu zahlen übernommenen 100 Mrk. jährl. ew. Zins nach Breslau Schaden vorkommen sollte, denselben selbst tragen zu wollen.

In nomine domini amen. Nos Wenceslaus et Ludwicus fratres dei gracia duces Slezie et domini Legniczenses tenore presencium recognoscimus vniuersis, quod fideles nostri dilecti ciues seu consules. nostre ciuitatis Legnicz nomine ciuitatis eiusdem se ad solucionem centum marcarum verorum reddituum annui et perpetui census grossorum Pragensium numeri vsualis discretis viris Rychloni de Legnicz et Johanni Saxoni ciuibus Wratislauensibus annis singulis soluendi et ibidem in Wratislauiam presentandi, nostrum in eo sencientes commodum nostrisque studiosis inclinati precibus, astrinxerunt eciamque promissis et priuilegiis de nostris consensu et voluntate liberis obligauerunt, igitur eisdem nostris ciuibus seu consulibus nomine ipsius nostre ciuitatis Legnicz predicte promittimus bona fide, quod si quid dampni, racionabiliter tamen demonstrandi, in transueccione seu traduccione predictarum centum marcarum census prelibati inter Legnicz et Wratislauiam ciuitates in eodem censu casu quocumque in toto aut in aliqua ipsius parte, acciderit, hoc in nostrum et non in eorum ciuium seu consulum aut nostre ciuitatis Legnicz predictorum dampnum et dispendium tenetur et tenebitur redundare. In cuius rei testimonium presentem litteram nostrorum sigillorum appensione dedimus roboratam. Datum Legnicz in vigilia natiuitatis beati Johannis baptiste, anno domini millesimo trecentesimo quadragesimo secundo, presentibus nostris fidelibus dominis Mirsano de Parchwicz, Jescone Busewoy, Heinrico de Landiscrona, Gawino de Abscacz, militibus, Lüthero de Schellindorf, Bernhardo Swol et Tammone de Calkrüthe nostro notario, qui presentes habuit in commisso.

O. d. St. L. No, 54. An Schnüren von rother, grüner und violetter Seide die vorigen, wohlerhaltenen Siegel. — Altes Privilegb. p. 23b. — Bitschens Privilegb. f. XIIII.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów